라틴어 문장 검색

Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
Pica loquax certa dominum te voce saluto:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXVI Pica1)
nam altera est pica.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1907)
is genus indocile pro 'indoctum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3211)
nam 'indocile' est quod penitus non potest discere, 'indoctum' quod nondum didicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3212)
hos autem dicit esse conpositos, unde apparet quia 'indocile' dixit pro 'indoctum'. hoc autem est quod dicit Cicero in primo rhetoricorum, feros adhuc homines magni cuiusdam viri oratione conpositos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3213)
dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis indociles quidam tardique sunt admonendi videntur saepius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 12:3)
sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:2)
Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:10)
Est sicca, sobria, bonorum consiliorum [tantum auri vides], est tamen malae linguae, pica pulvinaris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:9)
pertica suspensos portabat longa maniplos, unde maniplaris nomina miles habet, ergo animi indociles et adhuc ratione carentes mensibus egerunt lustra minora decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권67)
Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes, institerant ramis imitantes omnia picae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 31:4)
Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae aere pendebant, nemorum convicia, picae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 63:4)
prataque pubescunt variorum flore colorum, indocilique loquax gutture vernat avis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 122)
hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, indocili numero cum grave mollit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION